- DRACONARII apud Petr
- DRACONARII apud PetrDicaon. Chron. Casin. l. 4. c. 39. ubi Henrico Regi, Romam adventanti, obviam iisse scribit Baiulos, Cereostatarios, Stauroforos, Aquiliferos, Leoniferos, Draconarios etc. Graece quoque Δρακονάριοι, ut liquet ex Leonis Constit. 3. et Δρακοντειοφόροι, quod est in Glossis Graeco Latinis, dicti sunt qui dracones, vexilla sc. de quibus modo dictum, gestarent. Sed et Vopisc. iam eorum meminit in Aureliano, Aquilifer legionis tertiae, cum Vexilliferis et Draconariis. Apud Romanos namque Dracones per singulas cohortes ad proelium ferebant. Lapso enim pene imperio aquilis dracones successêre. Sidon. Apollin. Carm. 2. v. 232.Ut primum vestras aquilas provincia vidit,Desiit hostiles confestim horrere dracones.Ubi hostibus illos tribuit, aquilisque opponit: sed utrosque coniungit Vopisc. d. l. et Claudian. de Nutpiis Honorii et Mariae. Carm. x. v. 193.Stent bellatrices aequilae, saevique dracones.Idem de. 4. Consul. Honor. Carm. 8. v. 544.------ ------ Ferventesque tument post terga dracones.Atque hi quidem non e metallo aliquo formati, ut aquila, sed vel picti, vel intertexti, et in linteo, ut Tertullian. refert, depicti. Hinc vento moveri dicuntur Ammiano Marcell. l. 14, et Sidon. Apollinar. cam. 5. v. 409. sic canit:------ ------ ------ Textilis anguisDiscurrit per utramque aciem, cui guttur adacttsTurgescit Zephyris, patulo mentitur hiatuIratam pictura famem.Color istiusmodi vexillo purpureus, teste Isid. l. 14. c. 41. Alioquin equitum caeruleum; peditum erat roseum vexillum. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 10. paralipom. et plura supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.